monumenta.ch > Prudentius > bbb264.199 > 34
Ambrosius, De apologia David, § 33 <<<     >>> § 35

§ 34 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 hoc quoque percepto uictae gentis ferocis triumpho iterum in ualle Titanum bellum inmane suscepit, non minus aduersus hostem quam aduersus naturam.
2 sitiens enim cum uersaretur in bello, quod biberet non habebat.
3 quis mihi potum inquit dabit de lacu qui est in Bethleem ad portas? erat autem inter lacum et sanctum Dauid interfusus hostis et media hostilium saepta castrorum.
4 praeciderunt tres uiri multitudinem aduersariorum et inpleuerunt aquam de lacu, qui erat in Bethleem, et optulerunt regi bibendam.
5 sed rex noluit bibere et profudit illam domino - dignum etenim tanto munere fuit, ut quae erat uiuidae uirtutis insigne fieret pietatis sacrificium - dixitque dignam prophetico spiritu sententiam : non contingat mihi hoc facere, ne sanguinem uirorum qui abierunt ex animis illorum bibam.
6 uicit ergo naturam, ut sitiens non biberet, et exemplum de se praebuit, quo omnis exercitus tolerare sitim disceret.
7 exercuit etiam subditos ad uirtutis officium, ut etiam per pericula regali imperio uoluntarii milites obtemperarent.
8 quod autem noluit bibere declarauit probandorum militum se imperasse gratia, non sitis uictum necessitate, prospexisse etiam ne cui regum bibendi usus alienis periculis quaereretur, postremo piae uulnus conscientiae deprecatum, eo quod aqua tot uirorum quaesita sanguine suauitatem bibendi habere non posset, quae propositae mortis horrore constaret.